Evangelium Secundum Joannem*

Caput 6: Versus 59

Hic est panis.Et ita constat quod hic est vere panis de coelo, non manna, quia illud manducantes patres vobis similes mortui sunt in aeternum: hunc panem homo qui vitam non habebat manducans, vivet in aeternum. Supra dixerat,Ego sum panis qui de coelo descendi.Hic dicit: Hic, id est Filius hominis, ad esum cujus carnis invito, est illepanis qui de coelo descendit:ergo idem est Filius hominis et Filius Dei.
(* Traductions européennes)